ARGOMENTI
Omnes artis rhetoricae figurae recensentur ex litterarum ordine propositae, quibus exinde adduntur et exempla parallela quae ad Latinum, Graecum, Italicum sermonem pertinent et variae quidem exercitationes a discipulis compositae, quibus singulae elocutiones illustrantur. Ratio, denique, habebitur de his formis oratoriis, quae sunt: inventio, dispositio, ornatus, compositio, numerus.
TESTI
CICERONE M.T.: De oratore, l. III, dal par. 37, 14 alla fine. AGOSTO M.: Prima rhetorices rudimenta, cum commentario in M. T. Ciceronis orationes pro Marcello, pro Archia, pro Milone, Adsocietas Sancti Michaelis Archangeli, operam sociavit Centrum Latinitatis Europae, 2011. Commentarios de figuris rhetoricis instituet professor nec non locos quosdam e scriptorum classicorum operibus sive ex Graeco, sive ex Latino fonte depromptos, quibus discipuli vivum elocutionis usum, qui vere penes eosdem fuerit, in dicendo scribendoque experiantur. Praeterea, vis artis rhetoricae antiquae cum recentioribus ipsius formis comparabitur quae in linguis hodiernis possunt deprehendi quaeque in variis communicationis instrumentis nostrae aetatis vigent.